Reverendissime Pater,
Antequam litteris Paternitatis tuae Rmae die 24a augusti a te scriptis et a me Parisiis die 29a ejusdem mensis receptis respondeam, liceat mihi indicare quantam spem unionis habeam quum Beatae M[ariae] V[irginis] voluntatem suam in hac quaestione declarare visa fuerit. Etenim in octava Assumptionis, religiosi nostri Parisienses per totam Galliam plus quam tria millia peregrinorum, inter quos circa mille aegrotorum ad sanctuarium Lurdense (gallice Lourdes) secum duxerant, et plus quam centum decem infirmi in tribus diebus extraordinarie, ut non dicam miraculose, sanati sunt; et tamen plures eorum incurabiles a medicis ipsis declarabantur: hodie vero optime valent(1).
Dignatur Paternitas tua Rma dare mihi responsum S. Congregationis circa petitionem Rmo Patri Priori generali Ordinis Eremitani a nobis transmissam et per te apud eamdem S. Congregationem episcoporum et regularium allatam.
In qua quidem duas partes reperio: primam circa necessitatem cogendi capitulum generale, quod quidem convocatum jam a duobus mensibus erat, primaque die septembris, id est heri, adunatum est, et quia per aliquod tempus folium propositionum seu conditionum unionis omnibus vocalibus missum fuerat, illudque omnes facile meditari potuerant, omnes unanimiter sex articulis propositionum nova discussione verbali facta, adhaeserunt (2).
Deerant tamen quatuor vocales, ex quibus tres scripto unioni, sensu folii acceptae, adhaeserant; quartus vero in missione Hadrianopolitana degens, viva voce superiori suo ad Capitulum venienti votum suum indixit in eodem sensu(3). Si autem S. Congregatio votum absentium habere voluerit, indicare dignetur formam adhaesionis et quamprimum signo vocalium istorum firmabitur illa adhaesio.
Quoad secundam partem, scilicet restrictionem circa vocem passivam allatam ex ratione quod Augustiniani ab Assumptione vota solummodo simplicia emittant, notandum est:
1° Propositionem participandi capitulis generalibus Ordinis Eremitici a Rmo Patre Priore generali ipso sponte sua factam fuisse, ita ut Augustiniani ab Assumptione nihil tale cogitare ausi fuissent; quam tamen acceperunt in pignus unionis Ordinem inter et Congregationem.
2° Augustinianos ab Assumptione gratissimam certissime habuisse propositionem a Rmo Patre generali factam, sed si aliquod apud S. Congregationem videretur impedimentum sine dubio illam abjicere paratos esse.
3° Scopum propositionis qua postulant unionem cum Ordine Eremitico praecipue consistere in concessione votorum solemnium, ita ut si vota solemnia Congregationi nostrae negarentur, nulla amplius unionis optatae existeret ratio.
Caeterum Paternitati tuae Rmae verbale primae nostrae sessionis transmitto cum signis omnium vocalium praesentium, ut postulat S. Congregatio, et idem verbale cum signis vocalium Rmo P. Priori generali communico, ita ut una apud S. Congregationem, altera vero ampliatio in archivio Ordinis Eremitani, una cum signis nostris, remanere possint.
Hisce meis signis ad tuam Paternitatem Rmam mitto Acta regularia capituli nostri generalis atque votum unanime omnium capitularium, quae quidem Acta atque votum, ad pedes Sanctitatis Domini nostri Leonis XIII humiliare adprecor(4).
Paternitati tuae Reverendissimae
Umillimus devotissimus servus

