- DR09_050
- 4278
- DERAEDT, Lettres, vol.9 , p. 50
- Cop. du P. Vailhé ACR, BA 35, faite sur le brouillon (non retrouvé).
- 1 CHAPELLE
1 COLONIES AGRICOLES
1 CONFESSEUR
1 DECRETS
1 JANSENISME
1 JURIDICTION EPISCOPALE
1 MISSIONNAIRES
1 NOVICIAT
1 PRETRE
1 SAINT-SIEGE
1 VERTU D'OBEISSANCE
2 BERTHOMIEU, JOSEPH-AUGUSTIN
2 COLBERT, CHARLES-JOACHIM
2 DURAND, PIERRE-CESAR
2 GINOULHIAC, JACQUES-MARIE-ACHILLE
2 LECOURTIER, FRANCOIS
2 MARET, HENRI
2 PIE IX
2 PLANTIER, CLAUDE-HENRI
2 RAMADIE, ETIENNE-EMILE
3 GRENOBLE
3 LAVAGNAC
3 LYON
3 MATELLES, LES
3 MONTPELLIER
3 MONTPELLIER, EGLISE SAINT-CHARLES
3 NIMES
3 PERPIGNAN
3 ROME
3 SURA - A MONSEIGNEUR PLANTIER, EVEQUE DE NIMES
- PLANTIER Mgr
- [Lavagnac, 14 mai 1871].
- 14 may 1871
- Lavagnac
Illustrissime ac Reverendissime Domine,
Sicut mihi praeceperat Amplitudo tua, episcopum Montispessulani adivi die secunda mai, et post quasdam querimonias quarum memoriam agere inutile est, haec nostri colloqui fuit conclusio.
1° In talibus negotiis solum remedium esse obedientiam.
2° Per unum mensem capellani ecclesiae Sancti Caroli ab episcopo Montispessulani designati subsidium suum recipient et poterunt uti ecclesia ut antea, sub hac conditione ut missionarii hac ipsa ecclesia uti possint.
3° Episcopus Montispessulani non solum committit episcopo Nemausensi ecclesiam Sancti Caroli et missionarios, sicut ex vigore decreti decernitur, sed etiam Sorores Boni Succursus et domum novitiatus sui quae decem millibus passuum a Montepesulano distat et quae vulgo [La Colonie] vocatur.
Verbis episcopi munitus, quando die quarta ejusdem mensis in ecclesia Sancti Caroli decretum notum publice feci, ut necesse erat, reverentiam praesulis erga Sanctum Sedem quantum potui laudavi; attamen, si quosdam audire vellem rumores, subito post audientiam ab illo mihi datam, praefectum districtus civilis et procuratorem generalem Curiae supremae Montispessulano situm petiit, suscitans ab eis utrum articulis organicis uti posset contra decreti executionem. Videretur se ab his duobus magistratibus tali modo agendi disturbatum fuisse. Hic rumor a pluribus personis mihi relatus est, sed in talibus rebus nihil nisi certissimum vellem asserere.
Ipsa die qua episcopo Montispessulani decretum attuli, munus acceperunt tres capellani, de quibus mentio fit in decreto, ita ut inutile foret subsidiorum persolutis, sed ut de nullo murmurare possint, cum Sororibus statui illos subsidia percepturos esse ac si in ecclesia missam celebrassent per totum mai mensem.
Hodie (15a mai) superior seminarii Montispessulani ab episcopo designatus et Dominus Berthomieu(1), venerabilis sacerdos, qui per eleemosynas Societatem missionariorum alebat, definient quid de pecunia solvenda agendum est, et valde sperandum quod superior seminarii nullum obstaculum afferre poterit ad desideratam solutionem.
Nunc si Amplitudo tua quid sacerdotes, quid fideles dioecesis Montispessulani sentiunt, cognoscere optaret, prout scire potui indicabo.
Fere omnes canonici laetantur, etiam ille Durand qui Romae in concilio episcopi Unensis (Perpignan) theologus [fuit], et cum episcopis Gratianopoli et Suratensis amicissimus secreto per verba per scripta illos ad oppositionem incitabat(2). Certum habeo archiepiscopum Ludgunensem super Montispessulano dejentem dixisse: « Optime actum est. Quod merebatur Lecourtier habuit ». Fere omnis clerus parochiarum idem sentit et Papam plus exaltat, sed inter quasdam pias mulieres adunatas, inter traditiones jansenistas, quorum olim episcopus Colbert auctor fuit, nonnullae ingemiscunt videntes episcopos, ut dicunt, despectui publico traditos. Haec autem minima est, ni fallor, Christi fidelium portio.
Sed adhuc difficilis remanet quaestio. Confessiones Sororum sine dubio audire possunt missionarii in ecclesia Sancti-Caroli, sed quid faciendum est pro domo novitiatus in parochia vulgo Les Mortelles vocata? Pro tempore quodam ad parochum loci recurrere poterunt, sed valde optandum foret ut confessiones audire possint sive missionarii, sive sacerdotes ad hoc per missionarios vel per visitatores apostolicos designati. Nam etsi episcopus Montispessulani Amplitudini Tuae curam hujus novitiatus, ut supra dixi, reliquerit, nescio utrum facultates tuae, ut visitator apostolicus, usque ad domum decem millibus passuum distantem ab ecclesia Sancti-Caroli extendi possent.
Nunc superest ut regularis forma huic ressuscitatae Societati detur. Sed si Amplitudini Tuae convenerit, de hac gravi materia in alia relatione tractabo.
Interim manus tuas osculans Amplitudinis tuae me profiteor.
Lavigniaco, die 14e mai anni 1871
Humillimus et obsequentissimus servus
E.D'ALZON.2. Evêques de Perpignan, Sura et Grenoble : Mgr Ramadié, Mgr Maret et Mgr Ginoulhiac, ce dernier étant devenu depuis archevêque de Lyon.