DERAEDT, Lettres, vol.11 , p. 526

Puissiez-vous progresser non seulement en latin mais dans toutes les vertus ecclésiastiques.

DR11_526
5790
DERAEDT, Lettres, vol.11 , p. 526
Orig.ms. ACR, AK 459; D’A., T.D. 33, n. 5, p. 388.

Nemausi, die 19a Xbris 1876.
19 dec 1876
Nîmes
Evêché|de Nîmes

Dilectissimis alumnis domus Sancti Augustini

Emmanuel d’Alzon

Salutem et paternam benedictionem.

Dilectissimi filii,

Quod in cordibus vestris ferventius studium manebat erga nos, perspicue demonstravit sollicitudo vestra in praeveniendo votis pientissimis tempus, in quo vota haec generatim offeruntur. Et in mente nostra nonnulla tristitia infigebatur, cum saepe saepius vestras litteras in tabula nostra repositas contemplabamus; attamen possibilitas responsum faciendi deerat. Congratulamur certe vobis pro vestro in lingua latina profectu plurimumque speramus in Domino vestrum in omnibus ecclesiasticis virtutibus profectum non minus manifestum esse coram coelestis militiae sanctis, quorum ad certanda Dei praelia commilitones esse vultis. Accipite ergo, filii carissimi, in testimonium paternae affectionis nostrae, omnia vota quae ex nostra parte in sacro praesepio deponere pro vobis statuimus, ut in solemnitatibus proximis, in societate pastorum divinum infantem adeuntes ab illo omnibus coelestibus cumulemini, qui sese exemplar in paupertate, obedientia, caritate, vobis juvenibus praestitit.

Valete, dilectissimi, et pro me orate in quadragesimo secundo anniversario meae ad sacerdotium provectionis(1).

1. Le 26 décembre 1834 à Rome, dans l’oratoire privé du cardinal Odescalchi.