[Autres notes et fragments de sermons et de conférences]

Informations générales
  • TD46.340
  • [Autres notes et fragments de sermons et de conférences]
  • II. Sermon. - Pourquoi les hommes ne se confessent pas.
  • Orig.ms. CS 150; T.D. 46, pp. 340-341.
Informations détaillées
  • 1 AUGUSTIN
    1 CONFESSION SACRAMENTELLE
    1 EPREUVES
    1 IMITATION DE JESUS CHRIST
    1 NATIVITE
    1 PASSION DE JESUS-CHRIST
    1 PERSECUTIONS
    2 BERNARD DE CLAIRVAUX, SAINT
    2 EUSTOCHIUM, SAINTE
    2 JEROME, SAINT
    2 PAULE, SAINTE
  • 1838-1839
La lettre

Les hommes ne se confessent pas, parce qu’ils aiment l’argent, parce qu’ils aiment les plaisirs, parce qu’ils s’aiment eux-mêmes, parce qu’ils ne veulent pas pardonner.

Attendamus modo quare passus est. Modo jam videte, fratres, qui non est in ea sorte propter quam passus est Christus, quare christianus est? Ecce intelligimus quae passus est: dinumerata sunt ossa ejus, irrisus est, divisa sunt vestimenta ejus, insuper missa est sors super vestem ipsius; circumdederunt illum furentes et saevientes, et dispersa sunt omnia ossa ejus.Aug. in ps. XXI.

Dicit anima tua: O Deus, ista est justitia tua, ut mali floreant et mali [= boni] laborent? Dicis Deo: ipsa est justitia tua? Et Deus tibi: ipsa est fides tua? haec enim tibi promisi? Ad hoc christianus factus es, ut in saeculo isto floreres? Torqueris, quia hic mali florent, qui cum diabolo postea torquebuntur. Aug. in ps. XXV.

Si putas te non habere tribulationes, nondum caepisti esse christianus, et ubi est vox apostoli: sed et omnes qui volunt pie vivere, persecutionem patientur? Si ergo non pateris ullam pro Christo persecutionem, vide annon caeperis in Christo pie vivere. Cum autem caeperis in Christo pie vivere, ingressus es torcular; praepara te ad pressuras, sed noli esse aridus, ne de pressura nihil exeat. Augustinus.

Tenetur in torculari corpus ejus, id est Ecclesia ejus. Quid est in torculari? In pressuris, sed in torculari fructuosa pressura est. Uva in vite pressuram non sentit, integra videtur, sed nihil inde manat. Mittitur in torcular, calcatur, premitur, injuria videtur fieri uvae, sed ista injuria sterilis non est; immo, si nulla injuria acciderit, sterilis remanet. Quicumque ergo sancti pressuram patiuntur ab eis qui longe facti sunt a sanctis, attendant psalmum istum, agnoscant se, dicant quod hic dicitur: qui patiuntur…; certe qui non patitur, non dicat… Si christianus est, mundus ipsi inimicus est. Aug. in ps. LV.

S. Bernard parlant du précurseur de Jésus-Christ: Ostendit igitur quia venit Deus, quia sponsus, quia agnus.

Exultemus igitur, fratres, in hac nativitate, et multipliciter gratulemur in ea, qua salutis utilitas, et unctionis suavitas, et filii Dei majestas tam eleganter illustret, ut nihil desit ex his quae desiderantur, nec commodum nec jucundum, nec honestum. S. Bernard, p. 772.

Nihil christiano felicius, cui promittitur regnum caelorum, nihil laboriosius qui quotidie de vita periclitatur, nihil fortius qui vincit diabolum, nihil imbecillius qui a carne superatur. S. Hieronymus. Oper.

Christum sequitur, qui peccata dimittit et virtutum comes est. Christum scimus sapientiam. Hic thesaurus in agro Scripturarum nascitur, haec gemma multis emitur margaritis; sin autem adama viri captivam mulierem, id est sapientiam saeculorum, et cum ejus pulchritudine captus fueris, decalva eam, et illecebras crinium, atque ornamenta verborum cum emortuis unguibus sua. Lava eam prophetali nitro, et tunc requiescens cum illa dicito: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me, et multos tibi foetus captiva dabit, ac de Moabitide tibi efficietur Israelitis. Christus sanctificatio est, sine qua nemo videbit faciem Dei; Christus redemptio, id est redemptor et pretium; Christus omnia, ut qui omnia propter Christum demiserit, unum inveniat pro omnibus, et possit libere proclamare: Pars mea Dominus. Hier. ad Pammachium, p. 585, t. IV.

Gratias tibi, Christe salvator, [nos] tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrumque, dum occideris, occidisti. Hieron. epistola ad Heliodorum, p. 267.

Mundus quem… diabolus… exstruxit vitiis, sceleribus condidit, iniquitate complevit. Hier., t. IV, p. 549. Lettre de Paule et d’Eustochium à Marcella. – Verum Christi templum anima credentis est: illam exorna, illam vesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. Quae utilitas parietes fulgere gemmis, et Christum in paupere fame periclitari… Esse christianum grande est non videri, et nescio quomodo plus placent mundo qui Christo displicent. Hieron., De institutione monachorum, t. IV, p. 566.

Notes et post-scriptum